Latein Prima L.41 Z Übersetzung?
Hallo! Kann mir bitte jemand diesen Text übersetzen ?
Das ist der Z-Text aus Lektion 41 Prima Latein.Hier der Text:
Nocte Lucius et Marcus armati in silvam eunt.Ibi Marcus magna voce narrat:,,Audivi in hac silva multa genera bestiarum vivere,quae maxime differunt a ceteris! Utinam unam solam caperem!" Lucius varios strepitus audiens dicit:,, Utinam tacuisses!Nunc omnes bestiae nos in silva esse senserunt!" Marcus:,, Nuper eo ipso loco vidi duas alces,quae sunt bestiae mira magnitudine,mira forma,mira...!" Lucius:,, Tace!Bestiam venire audio!" Marcus:,, Veni! Post arbores bestias exspectemus ! Nam alces ad arbores se applicabunt atque ibi dormient.Tum nos succidemus arbores..." Lucius (ridens):,, ... et alces cadent et nos capiemus alces,quia surgere non possunt!?!Quisnam fabulas eiusmodi credit?-Equidem statim domum ibo.Utinam ne in Germaniam venissem!" Prima luce Lucius rursus in silvam redit et amicum invenit post arborem dormientem...