Anno ab urbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto
quinquies
et L. Apuleio consulibus Caesar victor ab oriente rediens,
Vlll Idus lanuarias
urbem
triplici
triumpho ingressus est ac tunc
primum ipse lani portas
sopitis
finitisque omnibus bellis civilibus
5 clausit. Hoc die primum Augustus
consalutatus
est; quod nomen
[ ... I
apicem declarat
imperii, atque ex eodem die
summa
rerum ac
potestatum
penes
unum esse coepit et mansit, quod Graeci
„monarchism" vocant.