Lateinischen Text übersetzen?
Guten Abend,
ich müsste für meinem Geschichte LK diesen Text übersetzen, hatte aber dummerweise leider nie wirklich Latein.
Wäre es möglich, dass mir jemand den folgenden Text übersetzt?
Vielen Dank im Voraus!
Haec tamen praecpti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum tuum liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
At ego inquis nullum habeo dominum. Bona aetas est: forsitan habebis. Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
Hoc loco acclamabit mihi tota manus delicatorum:
Nihil hac re humilius, nihil turpius. Hos ego eosdem deprehendam manum alienorum servorum osculantes.