Textstelle Cäsar gesucht?
Schreibe nächste Woche in der 9. Klasse eine Latein Schulaufgabe. Ich suche eine Textstelle mit ca. 70 Wörtern aus Bellum Gallicum die Gerundiv, Gerundium und PFA enthält.
Vokabeln die vorkommen hab ich leider nicht aber vielleicht kann mir da trotzdem jemand helfen
2 Antworten
Beim Lesen von Cäsars De Bello Gallico (Buch I, Kapitel 33) bin ich auf eine Passage gestoßen, die sich vielleicht gut für die Schulaufgabe eignen könnte.
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romaniturpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
Vorsicht, versprich Dir nicht zuviel davon! Es könnte über 50 mögliche Stellen geben, vielleicht auch noch mehr. Sicherer ist es, selbst zu lernen ...
Tam bene latine loqueris ut crediderim te linguae latinae studium absolvisse ...
Linguam Latinam maxime diligo et eam summo studio colo. Mihi quidem videtur rationem Øbergianam omnium optimam esse ad lingum Latinam discendam. Manifestum enim est discipulos discipulasque facilius et celerius linguam Latinam discere, si Latine loquimur. Nam lingua Latina mortua non est, sed ea vivit inter eos, qui Latine loquuntur. Itaque fautor ac cultor Latine loquendi sum. Vale, mea optima magistra Latinitatis!
Tibi plane assentior, optima magistra linguae Latinitatis!