Welche Stilmittel könnt ihr in diesem Text finden?
- Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.
- Restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit:
- is, ad quem morte eius divitiae venerint,
an is, ad quem mendicitas,
is, qui antea tenuis fuerit,
an is, qui postea factus sit egentissimus,
is, qui ardens avaritia feratur infestus in suos,
an is, qui semper ita vixerit, ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum, quem labore peperisset,
is, qui omnium sectorum audacissimus sit,
an is, qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia, verum etiam urbem ipsam reformidet;
4.postremo, iudices, – id, quod ad rem mea sententia maxime pertinet –, utrum inimicus potius an filius