1. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris controversias concedas necesse est.
  2. Restat, iudices, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit:
  3. is, ​ad quem morte eius divitiae venerint, ​

an is, ​ad quem mendicitas,

 ​is, ​qui antea tenuis fuerit, ​

an is, ​qui postea factus sit egentissimus, 

​is, ​qui ardens avaritia feratur infestus in suos, 

​an is, ​qui semper ita vixerit, ​ut quaestum nosset nullum, ​fructum autem eum solum, ​quem labore peperisset, 

​is, ​qui omnium sectorum audacissimus sit, 

​an is, ​qui propter fori iudiciorumque insolentiam ​non modo subsellia, ​verum etiam urbem ipsam ​reformidet;

4.postremo, iudices, – id, quod ad rem mea sententia maxime pertinet –, utrum inimicus potius an filius