Tattoo Schriftzug Seneca?
Welche Sätze aus Senecas "Epistulae morales 1" könnte man sich als Tattoo stechen lassen & warum?
Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit. Et si volueris adtendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cottidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeteriit; quidquid aetatis retro est, mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris.
Dum differtur vita, transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit, quicumque vult.
Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum, dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi, quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit.
Quid ergo est? Illum non puto pauperem, cui, quantulumcumque superest, satis est; tu tamen malo serves tua! Nam ut visum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est' ; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet.
Vale!
Vielen Dank im Voraus!!!
1 Antwort
Welche Sätze aus Senecas "Epistulae morales 1" könnte man sich als Tattoo stechen lassen
Alle.
& warum?
Seneca war ein kluger Mann.
Die eigentliche Frage aber, die sich stellt, lautet: Sollte man sich Sätze aus Senecas "Epistulae morales 1" als Tattoo stechen lassen?
Klare Antwort: nein!
Wozu auch? Wenn man sie sich für alle Menschen sichtbar stechen lässt, werden ohnehin kaum noch Menschen sie lesen, geschweige denn übersetzen können. Wenn man sie sich dort stechen lässt, wo sie - zumindest in der Öffentlichkeit - kein Mensch sehen kann, ist es nicht weniger sinnlos. Und wenn sie - fern der Öffentlichkeit - zumindest ein Mensch lesen kann, wird er vermutlich anderes im Sinne haben als eine geschliffene deutsche Übersetzung. 😁 Vielleicht inspiriert es ihn zu einer Deklamation - oder es drängt ihn zur Reklamation. 🤔
Kurz: Sinn macht ein solches Tattoo nicht!
Bleibt gesund und vernünftig!
Arnold
Danke! Du scheinst dich sehr gut auszukennen! Würdest du dir vielleicht meine vorherige Frage, bei der es um die Zusammenfassung des Inhalts von einem Seneca Text geht, ansehen? Da wäre ich sehr dankbar!