Latein?

1 Antwort

Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat [magno] cum [periculo] provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum praeficit.

Ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi [legiones] conscribit et [tres], quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est [oppidum] citerioris provinciae [extremum], in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

 

Stilmittel:

1)    Alliterationen (fett markiert): z.B. iter in; fines facere; periculo provinciae; frumentariis finitimos; Labienum legatum; ipse in Italiam; educit et; iter in; conantur compluribus; proeliis pulsis; inde in; ab Allobrogibus

2)    Hyperbaton [mit eckigen Klammern markiert]: magno…periculo; legiones…tres; oppidum…extremum

3)    Polysyndeton (fett und kursiv merkiert): -que…et…quae…et…cum…et…et (im 2. Abschnitt)

Moka122 
Fragesteller
 04.03.2024, 16:51

Gibt es irgendwo einen Parlelismus

0
Moka122 
Fragesteller
 07.03.2024, 19:49

Gibt es auch andere außer die

0