Text aus Bellum Gallicum Klasse 9?

1 Antwort

LIBER PRIMUS

1 Gallien und seine Bewohner

Gallia est omnis divisa in partes tres,

quarum unam incolunt Belgae,

aliam Aquitani,

tertiam,

qui ipsorum lingua Celtae,

nostra Galli appelantur.

Hi omnes lingua institutis legibus inter se differunt.

Gallos ab Aquitanis Garunna flumen,

a Belgis Matrona et Sequana dividit.

Horum omnium fortissimi sunt Belgae,

propterea quod a cultu atque humanitate

provinciae longissime absunt

minimeque ad eos mercatores saepe commentant

atque ea,

quae ad effeminandos animos pertinent,

important proximique sunt Germanis,

qui trans Rhenum incolunt,

quibuscum continenter bellum gerunt.

Qua de causa Helvetii quoque reiquos Gallos virtute praecedunt,

quodfere cottidianis proeliis cum Germanis contendunt,

cum aut suis finibus eos prohibent

aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.

Grüße und viel Spaß (hab das aus meinem Buch abgeschrieben - kleine Rechtschreibfehler könnten sich unter geschlichen haben! :)

Woher ich das weiß:Studium / Ausbildung