Latein Prima A Lektion 39 T

3 Antworten

Vom Fragesteller als hilfreich ausgezeichnet

39T Welch ein großartiger Kaiser

Ein Festredner spricht bei einem öffentlichen Empfang in der Palastaula:

Huc convenimus, cives coloniae Augustae Treverorum,

ut gratias agamus imperatori nostro pro beneficiis eius.

Quaero e vobis, num quis reprehendere possit res gestas imperatoris nostri.

Conspicite hanc ipsam palatii aulam1 ingenti sumptu

perfectam, ut videatis, quantas divitias2 imperator nobis

praebuerit! Spectate illam regionem, in qua vivimus, ut

cognoscatis, quanta laetitia ab eo ipso nobis parata sit!

Te regente nemo inopia laborat; immo urbs omnibus

divitiis toto orbe terrarum paratis abundat3. Cives artibus

litterisque student, quia tu, imperator, provides, ut curis

liberi vitam agere possint. Tu, imperator, tuo clarissimo

exemplo homines doces, quanta sit cura imperatoris Romani, quanta sit fides Romana.

Nunc apertum est: Pace facta tota regione homines cum

otio vitam agunt. Omnis belli clamor abest, cum tu

flammas belli exstinxeris. Testes sunt copia frumenti

omniumque fructuum, quam mercatores flumine Mosella

vehunt, et villae pulchrae, quas homines tota regione

aedificant. Dubito, utrum copia fructuum an aedificia

pulchra maiori usui nobis sint. Quam praeclaram speciem

haec regio praebet! Neque enim barbari – nuntio adventus

imperatoris perterriti - Rhenum transire audebunt.

Tua igitur aetate, imperator, tuti vivimus! Tua cura urbs

nostra magis magisque elata est, tua laude gloria totius rei publicae perpetua erit.


1palâtiî aula - Palastaula

2dîvitiae Pl. - Reichtum

3abundâre m. Abl. - voll sein mit

Machs lieber selbst,da hast du mehr davon!

cgallstar 
Fragesteller
 06.04.2013, 12:27

Ich hab aber den Text nicht!!!

0