Könnte mir jemand bitte bei einer Textübersetzung in Latein helfen?
Es handelt sich um diesen Text (Lektion 11):
Uxores Romanorum postquam Hannibalem legiones Romanas vicisse et pepulisse audiverunt, totam urbem vocibus suis compleverunt. In forum cucurrerunt et de sorte sua narraverunt. Uxor quaedam: „Di boni, adeste mihi miserae! Cuncti filii mei in agmine nostro steterunt, cum hoste pugnaverunt, patriam defenderunt. Num filios amisi?“ Alia autem uxor: „Cur tu te miseram vocas? Tibi dei multos filios dederunt - et maritum tuum in urbe mansisse nos quoque animadvertis. Ego autem maritum non iam habeo mihique unus filius vivus restitit. Non solum tu, sed etiam nos saluti virorum nostrorum timemus!“ Etiam senatores statim in curiam convenerunt, cum consulibus de sorte urbis consuluerunt: Unus e senatoribus ita dixit: „Hannibal magnis laboribus milites elephantosque per Alpes in Italiam duxit, multa oppida cepit, legiones nostras vicit, milites Romanos expulit - nunc certe Romam contendere instituit et caput nostrum capere cupit. Nobis autem opes non iam sunt. Magna calamitas nos premit. Equidem ita censeo: Aperite portas victori!“ Censor autem respondit: „Ego vero sententiam tuam non probo. Hannibal nos proelio vicit, sed victor belli non est. Moenia Romae alta sunt. Cuncti Romani urbem armis servare debent!“
1 Antwort
Bevor ich selbst meinen Stowasser raushole und übersetze, schau dir mal das hier an:
Quelle: https://www.karteikarte.com/card/2154049/uxores-romanorum-postquam-hannibalem-legiones-romanas
Das sollte wohl ausreichen. Ich habe es allerdings nicht auf Fehler überprüft.
