Welche Stilmittel lassen sich im Text finden?
Hallo, ich brauche Hilfe beim Heraussuchen der Stilmittel in diesem Text. Ich erkenne nur sehr wenige! (27) O C. Caesar - te adulescentem appello - quam tu salutem rei publicae attulisti, quam inprovisam, quam repentinam! Quid faceret insequens Antonius, qui enim haec fugiens fecit? Etenim in contione dixerat se custodem fore urbis seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum (esse). O, praclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! ([...] (28) Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessione libertatis pedem ponimus; cuius quidem ego, quoad potui, non modo defensor, sed etiam conservator fui. Cum autem id facere non possem, quievi; nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex his totus [homo] vitiis conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. (29) Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est, utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortales, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut libertatem [...] recuperemus aut mortem servituti anteponamus! Multa, quae in libera civitate ferenda non essent, tulimus et perpessi sumus - alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate; sed, si illa tulimus, quae nos necessitas ferre coegit,( ...) etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum?