Cum quorum incolis loqui nequibam, quare, simulac nos videbant, surripiebant fugam. Omnium insularum, quas ego vidi et quarum cognitionem habeo, incolae utriusque sexus nudi semper incedunt, quemadmodum edunutur in lucem, praeter aliquas feminas, quae folio frondeve aliqua aut bombycino velo pudena operiunt, quod ipsae sibi ad id negotii parant. Carent hi omnes, ut supra dixi, quocumque genere ferri. Carent etiam armis, utpote sibi ignotis, nec ad ea sunt apti; non propter corporis deformitatem (cum sint bene formati), sed quia sunt timidi ac pleni formidine.