könnte mir bitte wer beim latein test übersetzen helfen? der anfang wäre mal so
Schola quoque hic est liberalium artium ac theologiae et iuris pontificii, nova tamen et post Coloniensem Pragensemque instituta et ab Urbano VI Romano pontifice anno post Salvatoris Christi nativitatem MCCC et LXXXIII confirmata. Magnus eo studentium numerus confluit ex Hungaria, Bohemia, Theutonia. Duos hic claruisse compertum habeo praestantes theologos Henricum de Hassia, qui apud Parisios edoctus primus in hac schola cathedram rexit ac plurima volumina edidit, vir sanctus, aevo suo habitus. Alter fuit Nicolaus Dinkelspulius, natione Suevus, vita bona et doctrina multa clarus, cuius scripta a doctis hodie avide leguntur. Fuit quoque aetate nostra Thomas Haselbachius non incelebratus theologus, quem vivere adhuc ferunt historias non inutiles scribere. Cuius et nos doctrinam laudaremus, nisi duo et viginti annos in exponendo commentandoque Ysaie primo capitulo absumpsisset neque venisset ad calcem. In iure autem pontificio excelluit apud eam scholam Iohannes Aych, qui postea ad Estetensem ecclesiam assumptus est. Maximum verum vitium huius gymnasii est, quod nimiam operam in dyalectica nimiumque temporis in re non magni fructus terunt