Wir haben über die Herbstferien 3 lateinische Texte zum Übersetzten aufbekommen. Beim letzten komme ich allerdings nicht weiter, da meine bisherige Übersetztung inhaltlich keinen Sinn ergibt. ´
Thetis, mater divina Achillis, fortunam futuram filii non ignorabat: Sciebat illum bello Troiano interfuturam neque vivum rediturum esse. Mater filium a pugnando prohibitura eum occulte ad Lycomedem regem misit, ut in insula eius lateret. Recte enim Thetis arbitrabatur comites Graecos Achillem, militem fortissimum, quaesituros esse.
Profecto Achilles verbis matris parebat seque in regnum Lycomedis recipiebat. Cum illuc pervenisset, statim vestem muliebrem induit, ne quis eum cognoscere posset. Etiam nomen novum accepit: Pyrrha nominabatur. Diu Achilles in ea parte domus habitabat, quam solum feminae ingrediebantur. Ibi unicus vir inter tot feminas vitam iucundissimam pareret. Sed haec fortuna perpetua non erat.
Graeci, qui sciebant se sine auxilio Achilles Troianos duros numquam superaturos esse, Ulixi mandaverunt, ut Achillem fortem reperiret et arcesseret. Qui vir doli pertissimus aliquando in insulam Lycomedis venit. Ulixes ratus Achillem ibi latere summa cum eloquentia dixit: "Si forte ades, Achilli, audi mea verba! Maximam gloriam tibi propono: Si nobiscum Troianos viceris, nomen tuum immortale erit. Sin autem bello praeclaro non interfueris, homo ignotus et obscurus vitam tristem finies. Res haud inanes polliceor. Itaque veni mecum!"
Achilles veste muliebri indutus his verbis commotus est, sed se nec vultu ne voce prodidit. Ulixes cum sentiret se frustra orationem habuisse, dolum paravit. Imperavit, ut in ea parte domus, in qua feminae habitabant, Ulixes extra domum cornu signum pugnae dedit.
Vix Achilles cornu notum audiverat, cum arma sub vestibus condita comprehendit paratusque ad pugnandum e domo egressus est. Statim Achilles ab omnibus Graecis cognitus est, quamquam vestem muliebrem gerebat. Tum Achilles tanto pudore affectus est, ut non dubitaret sua sponte bello Troiano interesse.