,,Audivistine Cleopatram iterum in urbe esse?" ,,Audivi. Causam eius rei omnes sciunt. Caesar Cleopatram reginam amat. Itaque statua, qua templum novum Veneris ornavit, speciem Cleopatrae habet. Hoc quidem a multis narratur. Apertum autem est Caesarem civitati non iam consulere, saluti communi non iam providere, plebem non iam iuvare. Neque senatum neque deos, sed Clopatram consulit. Is enim, qui hanc reginam amat, rei publicae ut rex praeesse vult.