Hallo ich brauche dringend Hilfen in Latein. Ich muss einen Text übersetzten :(
Das wäre mega toll wenn mir da jemand weiter helfen könnte! Ich sage schon mal danke!
Ulixi, postquam Troiam reliquit, domum naviganti multa pericula instabant. Post multos errores in litus insulae perveniens mortem effugit. Ibi Calypso, nympha pulchra, vixit. Ulixem ad litus dormientem invenit. Statim eum hominem nobilem esse cognovit et amore capta eum invitavit. At Ulixes, dum apud Calypso manet, semper uxorem filiumque desiderabat. Post multos annos Mercurius a deis missus ad nympham venit et ei dixit, dum Ulixes tristis ad litus sedet: „Dei Ulixem domum navigare cupiunt!“ Calypso Ulixem valde amans tamen ei ratem cibosque dedit et eum iter pergere sivit.