Maximum omnium, quae ab illo gesta sunt, bellorum praeter Saxonicum illud erat, 2 quod contra Avares sive Hunnos susceptum est. Quod ille et animosius quam cetera

3 et maiori apparatu administravit. Unam tamen per se' in Pannoniam? - nam hanc

4 provinciam ea gens tum incolebat - expeditionem fecit, cetera filio suo Pippino ac

5 praefectis provinciarum, perficienda commisit. Quod bellum, cum strenuissime fuisset

6 administratum, octavo tandem anno completum est. Quantum sanguinis effusum sit, 7 testatur vacua omni habitatore Pannonia?.