Gibt es jemanden, der mir diesen Lateintext übersetzen kann?
Fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum: Adversi raedarium oc-cidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluis-set seque acri animo defenderet, illi, qui erant cum Clo-dio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant; ex quibus, qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte, non derivandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset. Haec, sicuti exposui, ita gesta sunt, iudices. Insidiator supe-ratus est, vi victa vis, vel potius oppressa virtute audacia est.