Könnt ihr diesen Text übersetzten?

Accidit uno die, ut dominus proficisceretur et Ioseph solus in domo opus suum faceret. Tum illa pro certo habebat: „Hodie consilium meum mihi continget."

Statim mulier ad Ioseph pallio eius comprehenso supplex locuta est: „Utere, Ioseph, hac occasione! Dormi mecum!“ Ei amplum quoque praemium promisit.

Sed Ioseph veste in manibus eius relicta e domo fugit clamans: „Mori quam peccare malo.“ Mulier autem, cum vidisset eum vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras, vocavit homines domus suae. Et ad eos locuta est: „Iste vir Hebraeus* me invasit, ut mecum dormiret. Cum ego magna voce clamavissem, ille vestem, quam tenebam, reliquit et fugit foras.“

Eam vestem etiam marito redeunti ostendit haec verba loquens: „Magnum malum passa sum a servo Hebraeo, quem tu adduxisti.

Me enim invasit, ut mihi stuprum inferret. Cum autem magna voce clamavissem, vestem, quam tenebam, reliquit et e domo fugit. Iam cuncti servi in istum hominem irascuntur.“

Et Putiphar orationi coniugis fidem habebat. Itaque etiam dominus propter eiusmodi malum tam valde irascebatur, ut Ioseph in carcerem traderet, ubi captivi regis custodiebantur. Ibique ille innocens clausus est.