Latein Übersetzung zum Text? Brauche dringend Hilfe?
Hallo!
Ich bräuchte dringend Hilfe beim Übersetzen von 2 Texten. In Latein bin ich eine echte Niete und wäre wirklich sehr sehr dankbar, wenn mir jemand helfen würde. Corna und Fernlehre war sehr kompliziert und herausfordernd für mich, weswegen ich jetzt sehr verzweifelt und auch überfordert bin. Wäre wirklich unendlich dankbar, wenn wer helfen könnte.
Mollis illa educatio,quam indulgentiam vocamus,nervos omnes
mentis et corporis frangit.Quid non adultus concupiscet,qui in
purpuris repit?Ante palatum eorum quam os instituimus.
Gaudemus,si quid licentius dixerint. Discunt haec miseri,antequam
sciant ea vitia esse.Non accipiunt ex scholis mala ista,sed in scholas
adferunt.
Neque solum debebit docere praeceptor,sed frequenter interrogare
et iudicium discipulorum eperiri.Sic audientibus securitas aberit
nec,quae dicentur,superfluent aures: simul ad id perducentur,ut
inveniant ipsi et intellegant.Nam quid aliud agimus docendo eos,
quam ne semper docendi sint?
Sit ergo sermo, in quo Socratici maxime excellent, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos. Nec vero excludat alios, sed cum1 reliquis in rebus tum1 in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur, si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis, leporem. In primisque provideat, ne sermo2 vitium aliquod indicet inesse in moribus