Kann mir wer den folgenden Latein-Text übersetzen.?
Bacchus deus valde gaudebat. Midas enim, rex illustris, Silenum ad eum reduxerat. Sileno reducto Bacchus regi gratias agere constituit et rogavit: 3 „Midas, quid maxime optas? Id tibi dabo.“ Rex autem respondit: „Cupio res corpore meo tangens in aurum mutare.“ His verbis auditis Bacchus regem prudentem non esse putabat. Tamen ei dedit id, quod optaverat. 6 Tunc Midas fidem dei temptavit. Lapidem, qui humi iacebat, tetigit: Lapide in aurum mutato Midas magno gaudio affectus est. Tum de arbore proxima virgam traxit. Virga tacta aurum dextra tenuit. Ea re mira conspecta omnia aurea esse 9 iam fingebat. Rege domum redeunte servi ibi cenam parabant. Omnibus rebus paratis rex cenare cupivit. Poculum cepit. Vino mutato aurum in ore habuit. Tum etiam cibi, 12 ubi tacti sunt, aurei fuerunt. Midas timore famis atque sitis aeternae urgebatur. Simul dives et miser erat. Divitias fugere optabat et id, quod modo petiverat, habere non iam cupiebat. Sic 15 auro torquebatur. Tandem periculo mortis instante clamavit: „Audi me, o Bacche! Stultus fui. Da mihi veniam erroris. Nisi me a dono malo liberabis, mox mortuus ero!“