Latein Fabel?

1 Antwort

Odo von Cherington (1. Hälfte des 13. Jhts.) de caseo et corvo Sicut narrat Aesopus:

Cáseus ín rostró corví pendébat ab álto, et vulpes cupiens caseum comedere dixit corvo: „Quam bene cantabat pater tuus! Vellem audire vocem tuam.“ Corvus aperuit os suum et cantavit, et sic caseus cecidit, et vulpes eum comedit. Sic plerique portant caseum, hoc est nutrimentum, unde anima debet vivere, scilicet patientiam, gratiam, caritatem. Sed venit diabolus et excitat illos ad opus vanae gloriae, ut cantent, se ipsos commendent, fimbrias suas magnificent; et sic, quia gloriam mundi, non gloriam, quae Dei est, quaerunt, patientiam et omnes virtutes amittunt. 
Woher ich das weiß:Studium / Ausbildung – LK Latein