Latein Übersetzung?
Kann mir jemand bitte folgenden Text übersetzen:
Itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum
praetermittam. Nihil a me de pueritiae suae flagitiis audiet, nihil ex illa
impura adulescentia sua; quae qualis fuerit, aut meministis aut ex eo, quem sui simillimum produxit, recognoscere potestis. Omnia praeteribo,
quae mihi turpia dictu videbuntur, neque solum, quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere, considerabo. Vos, quaeso, date hoc
et concedite pudori meo, ut aliquam partem de istius impudentia
reticere possim. Omne illud tempus, quod fuit, antequam iste ad
magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac
liberum. Sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis;
lenonum, aleatorum, perductorum nulla mentio fiat; damna, dedecora,
quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur
indicia veteris infamiae; patiatur eius vita reliqua me hanc tantam
iacturam criminum facere. Quaestor Cn. Papirio consuli fuisti abhinc
annos quattuordecim. Ex ea die ad hane diem, quae fecisti, in iudicium
voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur.
Hi sunt anni consumpti in questura et legatione Asiatica et praetura
urbana et praetura Siciliensi.