Hallo, meine Freundinnen und ich müssen diesen Text für den Latein Unterricht übersetzen aber haben einige Unsicherheiten... Könnte uns jemand helfen?...bitte😅

LG

Quaedam vitia locis et temporibus adscribimus. At illa,

quocumque transierimus, secutura sunt. Liqueat tibi

hoc, quod in ceteris ridemus, omnibus nobis accidere:

Nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum. Caeci

tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dici-

mus: ,,Non ego ambitiosus sum, nemo aliter potest Ro-

mae vivere; non ego sumptuosus sum, sed urbs magnas

impensas exigit. Non est meum vitium, quod iracundus

sum, quod nondum constitui certum genus vitae - adu-

lescentia haec facit."

Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum no-

strum: Intra nos est, in visceribus ipsis sedet et ideo

difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare

nescimus. [..]

Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi quit ab illa

defecits.