welcher sokrates text zur schularbeit?

1 Antwort

Ein Text zu diesem Modul mit deinen Grammatik-Wünschen ist z.B.:

Der Tod des Sokrates

Detentusque est triginta diebus in carcere, ubi mirabilem cordis constantiam se ostendit habere.

Nam carcer et mors eius vultum perturbare non potuerunt. Dicente autem ei quodam: “Athenienses morte condemnaverunt te!”, respondit: “Et illos natura!”

Cum iudicatum ab Atheniensibus esset, ut hausto veneno periret, delatum sibi mortis poculum non aliter quam medicamentum immortalitatis accepit et de mortis contemptu usque ad vitae exitum libero animo disputavit.

Cum autem mortis potionem de manem carnificis accepisset, admoto iam labiis poculo, uxor eius Xanthippe, quae illic aderat, vociferans ait: “Heu! Innocens homo perit!” Qui respondit: “Numquid nocenti mihi duxisti mori satius esse?”