Welcher Text von Senca geht um Zeit?

1 Antwort

Von Experte verbosus bestätigt
Modo apud Sotionem philosophum puer sedi,modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparetrespicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est. Causam huius rei quaeris? quidquid temporis transît eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et alio qui non possunt longa intervalla esse in ea re quae tota brevis est.Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit! Modo te prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri: nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineassentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum. Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempusquo legat lyricos: eodem loco <pono> dialecticos: tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant. [...]
Quid agam? mors me sequitur, fugit  vita. Adversus haec me doce aliquid; effice ut ego mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adversus difficilia, [de aequanimitate] adversus inevitabilia; angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum vitae in spatio eius sed in usu, posse fieri, immo saepissime fieri, ut qui diu vixit parum vixerit. Dic mihi dormituro 'potes non expergisci'; dic experrecto 'potes non dormire amplius'. Dic exeunti 'potes non reverti'; dic redeunti 'potesnon exire'. Erras si in navigatione tantum existimas minimum esse quo <a> morte vita diducitur: in omni loco aequetenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope ostendit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius ea trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit et rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset. De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cuisui cura. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id quotendo perveniam; nam, ut ait ille tragicus, 'veritatis simplex oratio est', ideoque illam inplicari non oportet; nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis magna conantibus. Vale.

Möglicherweise dieser obige Textauszug: Seneca, Epistulae Morales, 49,2ff.

Woher ich das weiß:Studium / Ausbildung – LK Latein
verbosus  10.04.2024, 01:05

Schöner Vorschlag - besonders die zweite Hälfte ab "Quid agam?" bis zu "ubique tam prope est." Damit könntest du den Nagel auf den Kopf getroffen haben.

1
Merlin128  10.04.2024, 08:56
@verbosus

Gratias tibi ago, optime magister Verbose, quod mihi laudem tribuisti. Spero me rem actu tetigisse. Vale, mi amice Verbose!

0
verbosus  10.04.2024, 21:36
@Merlin128
Spero me rem actu tetigisse.

Nisi fallor, certe "acu" scribere voluisti ... Remne acu tetigi? Vale.

0
Merlin128  11.04.2024, 08:07
@verbosus

Ita est, ut dicis, optime Verbose! Dolet mihi, quod lapsum calami feci. Vale quam optime!

0
verbosus  11.04.2024, 12:57
@Merlin128

Noli dicere "dolet mihi, quod ...". Fac accustaivo cum infinitivo utaris: Doleo me lapsum calami fecisse.

0