Übersetzung zu "EINHARD: Vita Caroli Magni [25]

Hallo,

ich hätte eine dringende Bitte an euch, und zwar bräuchte ich eine gute (evtl. möglichst wörtliche) Übersetzung zu folgendem Text:

EINHARD: Vita Caroli Magni

[25] Erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Alcuinum, item diaconem, de Brittania Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur. Temptabat et scribere tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret, sed parum successit labor praeposterus ac sero inchoatus.

Wenn irgendjemdand eine Übersetzung dazu hat, oder im Internet findet, würde ich sehr dankbar sein, wenn ich diese bekommen würde.

Danke im vorraus

Übersetzung, Latein, Karl der Große