Lateinische Texte gesucht?

...komplette Frage anzeigen

1 Antwort

Antwort bewerten Vielen Dank für Deine Bewertung
tanschi93 03.09.2016, 09:15

Kannst du mir eventuell auch sagen welche es sind? Ich kenne den Inhalt nämlich nicht und die Überschriften erscheinen mir nicht ganz passend. Wäre lieb, vielen Dank :)

0
frodobeutlin100 03.09.2016, 18:17
@tanschi93

CLYTAEMNESTRA

Clytaemnestra Tyndarei filia Agamemnonis uxor cum audisset ab Oeace Palamedis fratre Cassandram sibi paelicem adduci, quod ementitus est, ut fratris iniurias exsequeretur, tunc Clytaemnestra cum Aegistho filio Thyestis cepit consilium, ut Agamemnonem et Cassandram interficeret, quem sacrificantem securi cum Cassandra interfecerunt. At Electra Agamemnonis filia Orestem fratrem infantem sustulit, quem demandavit in Phocide Strophio, cui fuit Astyochea Agamemnonis soror nupta.

0
frodobeutlin100 03.09.2016, 18:19
@frodobeutlin100

IPHIGENIA TAURICA

Orestem furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est profectus, quis tandem modus esset aerumnarum. Responsum est, ut in terram Taurinam ad regem Thoantem patrem Hypsipyles iret indeque de templo Dianae signum Argos afferret; tunc finem fore malorum. Sorte audita cum Pylade Strophii filio sodale suo navem conscendit celeriterque ad Tauricos fines devenerunt, quorum fuit institutum, ut, qui intra fines eorum hospes venisset, templo Dianae immolaretur. Ubi Orestes et Pylades cum in spelunca se tutarentur et occasionem captarent, a pastoribus deprehensi ad regem Thoantem sunt deducti. Quos Thoas suo more vinctos in templum Dianae, ut immolarentur, duci iussit, ubi Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos; eosque ex signis atque argumentis, qui essent, quid venissent, postquam resciit, abiectis ministeriis ipsa coepit signum  Dianae avellere. Quo rex cum intervenisset et rogitaret, cur id faceret, illa ementita est dicitque eos sceleratos signum contaminasse; quod impii et scelerati homines in templum essent adducti, signum expiandum ad mare ferri oportere et iubere eum interdicere civibus, ne quis eorum extra urbem exiret. Rex sacerdoti dicto audiens fuit; occasione Iphigenia nacta signo sublato cum fratre Oreste et Pylade in navem ascendit ventoque secundo ad insulam Zminthen ad Chrysen sacerdotem Apollinis delati sunt.

0
frodobeutlin100 03.09.2016, 18:23
@frodobeutlin100

ALETES.

Ad Electram, Agamemnonis et Clytaemnestrae filiam, sororem Orestis, nuntius falsus uenit fratrem cum Pylade in Tauricis Dianae esse immolatos. id Aletes Aegisthi filius cum rescisset, ex Atridarum genere neminem superesse, regnum Mycenis obtinere coepit. At Electra de fratris nece Delphos sciscitatum est profecta; quo cum uenisset, eodem die Iphigenia cum Oreste uenit eo. idem nuntius qui de Oreste dixerat, dixit Iphigeniam fratris interfectricem esse. Electra ubi audiuit id, truncum ardentem ex ara sustulit uoluitque inscia sorori Iphigeniae oculos eruere, nisi Orestes interuenisset. cognitione itaque facta, Mycenas uenerunt et Aleten Aegisthi filium Orestes interfecit et Erigonam ex Clytaemnestra et Aegistho natam uoluit interficere, sed Diana eam rapuit et in terram Atticam sacerdotem fecit. Orestes autem Neoptolemo interfecto Hermionen Menelai et Helenae filiam adductam coniugem duxit; Pylades autem Electram Agamemnonis et Clytaemnestrae filiam duxit.

0

Was möchtest Du wissen?