Suche lateinischen Text aus dem 1. Buch des "Bellum Gallicum"?

... komplette Frage anzeigen

2 Antworten

Es gibt eine große Trefferdichte in Kapitel [77]. Das Wort "octoginta" in [71] ist wohl ein Fake. Da [77] zu lang ist, werdet ihr einen gekürzten Text von [77] bekommen. Was gekürzt ist, kann ich dir aber nicht sagen. Übersetz besser [77]ganz.

LG
MCX

[71]

1

Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum

noctu

dimittere.

2

Discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint ad bellum cogant.

3

Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem

habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus

dedant. Quod si indiligentiores fuerint,

milia

hominum delecta

octoginta

una secum interitura demonstrat.

4

Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis,

5

qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit.

6

Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non paruerint constituit:

7

pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit;

8

copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit.

9

His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.

[...]

[77]

1

At ei, qui Alesiae

obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum exspectaverant,

consumpto omni frumento, inscii

quid

in Aeduis gereretur, concilio

coacto

2

de exitu suarum fortunarum consultabant.

Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires

suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati

videtur

propter eius singularem et nefariam crudelitatem.

3

Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis,

"

Nihil

," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui

turpissimam

servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco

neque ad concilium adhibendos censeo.

4

Cum his

mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum

consensu pristinae residere virtutis

memoria videtur.

Animi est ista

mollitia,

5

non virtus, paulisper

inopiam

ferre

non posse. Qui se ultro morti offerant facilius

reperiuntu

r

quam

qui

dolorem

patienter

ferant.

6

Atque ego hanc

sententiam probarem

(tantum

apud me dignitas potest), si

nullam

praeterquam

vitae

nostrae iacturam fieri

viderem:

7

sed in consilio capiendo omnem Galliam

respiciamus

,

quam

ad nostrum auxilium concitavimus.

8

Quid

hominum

milibus

LXXX uno loco interfectis

propinquis

consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis

cadaveribus proelio decertare cogentur?

9

Nolite

hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum

neglexerunt, nec

stultitia

ac temeritate vestra aut animi imbecillitate

omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti

subicere.

10

An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis?

Quid

ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa

cotidie exerceri

putatis?

11

Si illorum nuntiis

confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus

appropinquare eorum adventum; cuius rei

timore exterriti

diem

noctem

que

in opere

versantur.

12

Quid

ergo mei consili est?

Facere, quod nostri

maiores

nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque

fecerunt; qui in oppida compulsi ac

simili inopia

subacti eorum

corporibus qui aetate ad bellum

inutiles videbantur vitam

toleraverunt

neque se hostibus tradiderunt.

13

Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et

posteris prodi pulcherrimum iudicarem.

14

Nam quid

illi

simile

bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque

illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque

alias

terra

s petierunt;

iura,

leges, agros, libertatem nobis

reliquerunt.

15

Romani vero

quid

petunt aliud aut

quid

volunt, nisi

invidia

adducti, quos fama nobiles

potentesque

bello

cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam

iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.

16

Quod si ea quae in longinquis

nationibus

geruntur ignoratis,

respicite

finitimam Galliam, quae in provinciam redacta

iure

et legibus commutatis

securibus

subiecta

perpetua premitur servitute."

(Quelle: http://www.thelatinlibrary.com/caesar/gall7.shtml)

Antwort bewerten Vielen Dank für Deine Bewertung
Kommentar von Miraculix84
24.04.2016, 18:12

Durch das Markieren der Treffer ist das Layout durcheinander geraten. Mit Ausnahme von umquam kommen alle Worte im Text vor. Schau dir lieber das verlinkte Original an. Das lässt sich besser lesen.

LG
MCX

0

Das Ende von [77] kommt auf jeden Fall dran. Da sind nur Treffer...

LG
MCX

Antwort bewerten Vielen Dank für Deine Bewertung

Was möchtest Du wissen?